skip to primary navigation skip to content
<11>

ENCHIRIDION
ETHICUM.

CHAP. I.
Quid Ethica.

ETHICA est Ars bene beatéque vivendi.

1. Per Artem intelligo Methodicam comprehensionem Præceptorum homogeneorum: ac proinde cùm Ars quam hîc tractamus Ethica sit, opertet omnia Præcepta esse verè Ethica, ad ejúsque finem assequendum rectè conducere; alioqui non essent homogenea. Unde nulla Præcepta hîc exspectanda sunt quæ inutili disputationi, sed ea sola quæ vitæ rectè instituendæ inserviunt.

Dico, bene beatéque vivendi; Quoniam bene quis vivere potest, quamvìs non adeò usque beaté. Quos humanæ vitæ status rectè Pythagorici etiam distinxerunt. Aliud enim est, juxta illorum doctrinam, secundùm naturam perfectum esse, aliud, secundùm vitam.

2. Naturâ autem perfecti sunt qui Virtute præditi sunt. Est enim Virtus, prout illi definiunt, uniuscujusque naturæ summitas & perfectio. Hos autem vocant μονους αγαοὺς́, i. e. duntaxat bonos, non beatos. Vitâ verò perfecti sunt, qui non solùm boni, sed beati etiam exsistunt. Definiunt enim Beatitudinem Perfectionem vitæ humanæ; Vitam autem humanam, σύσταμα τους πρόξεων, Actionum humanarum comprehensionem vel congeriem: Quarum successus cùm à Fortuna dependeat, nemo potest esse vitâ perfectus sine bonis Fortunæ. Perficiunt enim actiones Virtus & Fortuna simul: Virtus quidem quoad usum, bona verò Fortuna quoad successum, ut rectè & solidè concludit Hippodamus Thurius.

3. Cui consonat etiam sententia Archytæ definientis Felicitatem Χρᾶσιν ἀρετᾶς ἐν ἐυτυχίᾳ. Virtutus usum cum prospera Fortuna. Euthyphemus denique rem egregiè triplici hâc similitudine illustrat: Quemadmodum vincit Imperator virtute & fortunâ, Gubernator feliciter navigat arte & vento secundo, Oculus rectè cernit ὀξυδορκίᾳ (visûs acumine) & luce; ità Vita humana optima est & per virtutem ipsam & per bonam fortunam. Quibus omnibus accedit etiam Aristotelis autoritas, qui Externa bona ad perfectam Beatitudinem requirit: Quæ, tametsi absolutè in nostra potestate non sunt, tamen, cùm quæ in Ethica traduntur (ut suo loco patebit) ad ea acquirenda non mediocrem vim habeant, rectè ad Ethicam aliquo modo pertinere censentur. Etenim quantumvìs sine suo aliquando aliquando & Nauta & Medicus excidant; nemo tamen negabit quin Artes sint & Medica & Nautica.

CAP. II.
De Partibus Ethicæ, déque Beatitudine.

1. EThicæ Partes duæ sunt, Beatitudinis Cognitio, & Acquisitio. Cognitio continet doctrinam de natura Beatitudinis, earúmque rerum quas illius natura aliquo saltem modo attingit vel complectitur. Unde in hac prima Parte præcipuè agendum erit de Virtutibus & Passionibus, postremóque de Bonis externis nonnihil addendum.

2. *Beatitudo est voluptas * quam animus percipit ex sensu Virtutis rectéque (& ad Virtutis normam) factorum conscientia. Itaque

Ad perfectam Beatitudinem conducit Bonorum, quæ vocantur, externorum aliqua saltem mediocritas.

<12>

Beatitudinem hîc definio per Voluptatem potiùs quàm per ἐνέργειαν sive Operationem, quia ex communi omnium sententia Beatitudo censetur maximum optimúmque Bonorum humanorum.[1] Id autem non potest esse optimum maximúmque quod laterius fit gratiâ; Operatio autem est Voluptatis gratiâ, unde & ipsa operatio (utì notat Aristoteles) accenditur & augetur, nempe, quòd tanta & tam grata voluptas exspectatur ex ipsa operatione, tanquam illius qualiscunque effectus.

3. Præterea, ut propiùs ad rem accedamus, Voluptas hæc, per quam Beatitudinem definio, consideratur tanquam flos, summitas & perfectio ipsius operationis secundùm Virtutem, quæ præstantissima est vita. In omni enim vitali functione Voluptas perficit operationem, quemadmodum testatur Philosophus, tanquam internum aliquod illius complementum.[2] Voluptas verò perficit actiones, ipsámque adeò vitam quam cupiunt, &c.

Tertiò, Cùm omnibus animalibus sua propria sit voluptas, quæ planè deprehenditur summa esse ipsorum Beatitudo; pari ratione fatendum erit Beatitudinem humanam in humana consistere voluptate: Ea autem est quæ ex Virtute percipitur.

Quarto, Omnes ferè mortales, tam Philosophi quàm Idiotæ, Beatitudinem in Voluptate ponunt, prout ipse notavit Aristoteles:[3] Felicitatem verò omnes arbitrantur voluptatem esse, & cum voluptate vivere, aut saltem non sine voluptate. Et in Eudemiis;[4] Qui revera beatus est jucundissimè vivit, neque sine causa hoc homines arbitrantur. Beatitudinem denique in Rhetoricis definit[5] Vitam cum securitate jucundissimam. Immo ipsi Theologi cœlestem Felicitatem per non-interruptum gaudium & lætitiam depingunt.

[6]4. Quintò, Ex ipsa definitione Voluptatis liquet eo ex genere esse Beatitudinem. Est enim voluptas ex statu præternaturali ad propriam naturam uniuscujusque restitutio. Plenus autem Virtutis sensus ac possessio est conversio sive resitutio hominis ab eo quod est contra ad id quod est secundùm suam propriam naturam. Omne enim Vitium, quamvìs sit brutis (juxta Trismegisti sententiam) naturale & congenitum, est tamen revera contra naturam humanam.[7] Rationali enim animali (quemadmodum ait Marcus Imperator) eadem actio est quæ est secundùm naturam, & quæ secundùm rationem. Rationi verò omnis repugnat Vitiositas. Quòd autem è contrà Virtus sit naturalis & congenita humanæ naturæ, ex eo constat, tum quòd Anima humana rationalis sit, (quod jam innui) tum etiam quòd Justitia seu perfecta Virtus, juxta sapientiam θεοπαράδοτον sive divinitùs traditam, sit immortalis, peccatúmque mortem in mundum introduxerit. Nam quòd status Justitiæ futurus erat æternus, planè arguit eum maximè esse naturalem, ac proinde restitutionem in illum statum propriam nostram intimámque esse voluptatem.

5. Postremò, Appetitus animæ seu desiderium non fertur in objectum quatenus cognoscibile, sed quatenus bonum, seu gratum & congruum, aut saltem quatenus confert ad id quod maximè gratum est & congruum, hoc este, maximè jucundum, & quod summo gaudio & voluptate animum implet. Unde suprema Felicitas non simpliciter ponenda est in Intellectu, sed * propria illius sedes ἐν τῷ ἀγαθοειδεῖ τῆς ψυχῆς, in facultate animæ Boniformi, est statuenda; nempe, in ea facultate quâ sapimus id quod simpliciter & absolutè optimum est, eóque unicè gaudemus. Quæ quidem facultas valde affinis illi parti Voluntatis est quæ fertur ad id quod absolutè est optimum, quando utique inextinguibili siti & affectu rapitur ad tam gratum objectum, illúdque obtinens ineffabili gaudio ac voluptate perfunditur.

6. Qui igitur agit secundùm hanc facultatem, agit κατὰ τὸ κρώτιστον vel κατὰ τὸ θειότατον τῶν ἐν ἡμῖν, secundùm præstantissimum vel secundùm Divinissimum eorum quæ in nobis sunt; quod necessarium esse ad Beatitudinem innuit ipse Aristoteles.[8] Nunc verò sive hoc mens sit, (inquit ille) sive aliud aliquid, quod secundùm Naturam videtur imperare & præesse, ac notitiam habere eorum quæ pulchra & Divina sunt, sive ipsum etiam Divinum exsistens, sive eorum quæ in nobis sunt Divinissimum, hujus certè operatio secundùm propriam virtutem perfecta illa censenda est Beatitudo. Ubi videtur Philosophus ambigere Intellectus sit, an alia aliqua facultas, (quæ tamen sensum habeat τῶν καλῶν καὶ θείων, pulchrorum & Divinorum,) in cujus propria operatione vera Beatitudo consistat. Ille verò postea deflectit ad Intellectum, summámque felicitatem ponit in Contemplatione intellectuali. Quæ tamen Felicitas moralis esse non potest, cùm non pertineat ad omnes homines, sed Philosophos duntaxat, Physicos, Mathematicos, Metaphysicósve.

7. Ponenda igitur est Beatitudo in Boniformi facultate; tum quòd illa Facultas summa sit & divinissima, eundémque ferè ordinem teneat in Anima quem Platonicorum τὰγαθὸν [Bonum] in Divino Numine; tum etiam quòd cultus illius facilè apud <13> omnes homines institui possit & perfici. Non est enim supra captum vulgi sincero amore Deum proximúmque proseque: Quæ quidem Summa est hujus Felicitatis, (adjectâ Prudentiâ vitæque puritate,) eáque proprius Boniformis facultatis fructus: Quem nè fortè quis contemnat, audacter dicam & liberè, nullam majorem felicitatem Divino hoc amore nobis obvenire posse nec in hac vita nec in futura. * Sed de his alibi opportunior dabitur dicendi locus.

8. Quam animus percipit ex sensu virtutis. Est enim aliqua voluptas honesta, quam & Aristoteles vocat[9] puram & liberalem voluptatem, eósque salsè deridet qui contrà sentiunt. Qui verò nullam (inquit ille)[10] admittunt voluptatem esse honestam, similes illis sunt qui, ignorantes quid sit Nectar, deos vinum bibere opinantur, utpote quo nihil ipsi nôrunt jucundius.

9. Dico autem Voluptatem hanc ex sensu Virtutis oriri, nè quis fortè fructum Virtutis æstimaret ex imaginaria illa Virtutis cognitutione, quæ per nudas Definitiones acquiritur. Quod perinde est ac si quis naturam Ignis æstimare vellet ex igni in pariete picto, qui ad abigendum hybernum frigus nullam omnino vim habet. Omne vitale bonum (ut ità loquar) vitâ sensúque percipitur & judicatur. Estque revera Virtus vita quædam intima, non externa aliqua figura, nec externis oculis consipicienda. Si hoc unquam fuisti, etiam ipsum vidisti, præclarum est Plotini monitum: Si ipse transformatus sis in hanc Virtutis vitam, tum demum internis sensibus illius pulchritudinem voluptatémque percipies, mirabilésque sui amores in te excitabit, & ineffabili quadio animam tuam perfundet. Verùm usque donec ipse hunc statum assequutus fueris, experrectâ demum Boniformi animæ facultate, necessum erit ut aliis expertis credas. Neque uspiam opportuniùs occurrit celebre illud Aristotelis dictum quàm hoc ipso in loco, Oportet discentem credere. Alioqui, si ex proprio sensu Virtutis voluptatem æstimaveris, verendum erit nè tam languidè eam sis prosecuturus, ut nunquam obtinueris; sed, Divinæ Nemesi relictus, æterno supplicio præsentem sis expiaturus incredulitatem.

10. Itaque ad perfectam Beatitudinem, &c. Rectè ex definitione Beatitudinis deducitur hoc Consectarium: Quippe quòd, cùm Beatitudo consistat in Voluptate ex Virtutis sensu profecta rectéque factorum conscientia, nemo potest frui hâc Beatitudine, si intensissimus aliquis dolor aliò animum avocet, præsentémque voluptatis sensum extinguat. Unde prorsus requiritur ut dolorifici saltem morbi absint à corpore, & ut victus suppetat necessarius. Rerum enim necessariarum indigentia vel penuria, utì etiam captivitas, duráve quævis servitus, perfectionem Beatitudinis, distrahendo curis animum, contemerabit, nec sinet tam illustres Virtutis fructus edere. Haud facilè emergunt, quorum virtutibus obstat Res angusta domi ____

11. Est igitur opus[11] τῆς ἐατὸς ἐυπμερίας, externâ serenitate sive prosperitate, quod ait Aristoteles, cùm homines simus, corporísque necessitatibus obstricti; integráque Felicitas ex duobus illis consistit quæ Pythagorici vocant[12] ἔπαινον καὶ μακαρισμὸν, Laudem & macarismum: Laudem quidem quæ est ex Virtute; Macarismum verò qui ex bona Fortuna. Quod abunde suprà monuimus ex eisdem Pythagoreis. Cui cantilenæ rursus clarè succinit Aristoteles in Magnis Moralibus,[13] Absque bonis externis beatum esse est impossibile.

12. Mediocritatem tamen duntaxat requiri idem Philosophus asserit ex sententia Solonis; Mediocria enim possidentibus licet agere quæ oportet. Quod verò ad excessum Fortunæ attinet, obest magìs Virtuti quàm prodest, & adinstar vini lucísque nimiæ (inquit Archytas) etiam bonos inebriat & occæcat. Unde Aristoteles in[14] Eudemiis Anaxagoræ Clazomenii responsum interpretans, non Magnum aut Divitem beatissimum asserit, sed qui vitam indolentem & immaculatam degit, Divinam aliquam participans contemplationem. Sed de his plus satís.

SCHOLIA
In Cap. II. Sect. II.

BEatitudo est voluptas, &c. Immeritò quidam cum hoc loco cavillantur quasi propiùs accederem ad sententiam Epicuri, qui voluptatem summum Bonum esse ponit, quemadmodum notavit * A. Gellius:[15] Sed idem statim addit, Eam tamen <14> ità definit, σαρκὸς ἐυσταθὲς κατάστημα, unde planè apparet eum intellexisse voluptatem corpoream. Qua de, proculdubio, & dictum illud Antisthenis Socratici inelligendum est, ματείην μᾶλλον ἢ ἡσθείην. Hanc enim voluptatem ille è contrà summum malum statuit. Zeno verò indifferens censuit. Plato autem, inquit Gellius, ante hos omnes ità variè ac multiformiter disseruit, ut cunctæ istæ sententiæ suprà positæ videantur ex sermonum ejus fontibus profluxisse. Name proinde unaquâque utitur ut & ipsius voluptatis natura fert, quæ est multiplex, &c. Ex quibus manifestum est Platonem rectè in sua genera voluptatem distinxisse, nec omnem ad corpus retulisse, sed Divinam quandam voluptatis speciem onn obscurè indigitâsse, qualis est hæc beatitudo quam describimus. Cujus ut & ipsius virtutis gravitatem majestatémve, voluptatem nominando, minimè lædimus aut minuimus, cùm res satis seria ac severa sit omnis vera voluptas, nec illud solidum sit gaudium, quod in diductos oris rictus effusósque risus laxatur, canorósque in cachinnos solvitur, sed quod per totam vitam omnésque actiones stabili quâdam animi serenitate lætâque ac profundâ tranquillitate indesinenter perfunditur & extenditur. Ἀνὴρ ἀγαθὸς πᾶσαν ἡμέραν ἑορτάζει, dictum est Philosophi apud Plutarchum. A quo non multùm abludit illud Salomonis, Tota vita inspientium misera, bona verò mens, vel bona conscientia, quasi convivium continuum. Et inter fructus Spiritûs sancti pax & gaudium numerantur. Animo igitur admodum tetrico & acerbo esse oportet qui nobis vitio verterit, quòd Beatitudinem per voluptatem definiamus, cùm eam innuamus voluptatem, quæ ex sensu virtutis percipitur.

Voluptas quam animus percipit ex sensu virtutis rectéque factorum conscientia. Virtutis sensum rectè factorum conscientiæ præstruo, quoniam sine virtutis sensu ista rectè factorum conscientia voluptásque res magìs umbratilis esset & extranea, nec ex genuino fonte orta, sed extrinsecis quibusdam rationibus innixa, unde nec sincera voluptas esset veréque Divina, sed alienis coloribus sordibúsque tincta & coinquinata. Ὁν γυμνὸς ὁυκ ἂν τέρποι, ὀυ τέρποι Θεός.

Sect. 5. Propria illius sedes ἐν τιῷ ἀγαθοριδεῖ τῆς ψυχῆς, in facultate Animæ boniformi, &c. Sunt qui & rem & nomen τοῦ ἀγαθοριδοῦς τῆς ψυχῆς Facultatis Animæ boniformis, monstri instar putant. Ego verò ausim dicere, quantùm ad nomen nihil significantiùs magísque cum Analigua dici posse, quantùm verò ad rem nihil verius. Esse utique in anima istiusmodi δύναμιν, hoc est, potentiam sive facultatem quæ Boniformis rectè appellari possit, cujúsque sensatio mensura sit omnis veræ ac sinceræ virtutis, quippe quum nulla vera virtus sit quæ ab hoc Divino fonte non sit derivata, nempe ab absolutissima & liberrima nihílque sibi ipsi (quatenus sibi ipsi) quærente Animi Benignitate. Hic est intimus ille virtutis sensus in quo vera ac solida Beatitudo consistit; cúmque sensus sit, necesse est ut sit vita, & cùm vita, ut ii mortui sint qui eum non persentiscunt. Est autem vita quasi specifica verè Regenitorum, nec ulla vera Regeneratio est sine mortificatione, (unde optimè intelligendum est illud Platonis, quòd Philosophia sit μελέτη θανάτου) plenáque propriæ voluntatis annihilatione. Quo quisque ad hunc statum propiùs accedit, tanto hujus principii sensibilitas in eo evadit evigilatior. Quanto verò quisque rebus Mundanis addictior, tanto magìs hebescit, dormit, penitúsve extinguitur cœlestis hæc divináque sensatio. Non Venus aut vinum sublimia pectora fregit, Officiúmve fori militiæve labor; Nec levis ambitio perfusáque gloria fuco, Magnarúmve fames solicitavit opum: Credibile est illos pariter vitiísque jocísque Altiùs humanis exeruisse caput.

Sic nempe describuntur à Poeta qui cœlestem illam Astronomiæ scientiam primi invenerunt. Quod tamen longè verius est de iis, qui ad cœlestem illum sensum divinámque experientiam, qua de nos hîc loquimur, perveniunt. Intereà loci quando solida hæc experientia irridetur ab inexpertis, eodem loco habetur ab expertis illa derìsio, quo risus rictúsve mortuorum.

Sect. 7. Sed de his alibi opportunior dabitur dicendi locus. Vid. lib. 2. cap. 9. & lib. 3. cap. 8. sect. 8.

<15>

CAP. III.
De Virtute in genere, déque Recta Ratione.

1. VIrtus st Intellectualis vis animæ, quâ Impressionibus animalibus sive Passionibus corporeis ità dominatur, ut in singulis actionibus illud facilè prosequatur * quod absolutè & simpliciter optimum est.

Malui definire Virtutem vim quandam quàm habitum. Primò, quòd ipsum Virtutis nomen idem innuit; voces enim videntur militares & Virtus & ἀρετή. est enim ἀρετὴ ab Ἄρης, & Virtus propriè Fortitudinem significat. Deinde, quia habitus non est de essentia Virtutis; quoniam si quis natus esset cum hac intellectuali vi quam describo, produldubio Virtute esset præditus, tametsi ex crebris actibus non esset profecta. Causæ enim externæ non sunt de essentia rei, sed solummodo internæ. Postremò, quòd hæc Virtutis notio animum fortiùs percellit & excitat ad amorem & exercitium Virtutis, innuítque Virtutem promptum esse quendam & expenditum vigorem, quo facilè & irresistibiliter animus fertur ad ea quæ sunt honesta & pulchra perpetranda. Facit igitur ad excutiendum illum languorem vel torporem quem quidam fortasse sibi indulgere possint, cùm tamen ex aliquammultis honestis actibus se Virtute revera præditos somnient.

2. Vim autem Intellectualem appello, tum quòd in intellectuali animæ parte sitá est, * non in animali, ut vis illa movendi membra; tum etiam quòd ex intellectuali sive rationali aliquo Principio semper excitatur.

Per Impressiones verò animales intelligo omne id quod à corpore cum aliquo affectu vel impetu ità obfertur animæ, ut periculum sit, ni sibi caveat, nè in aliquem errorem vel peccatum ducatur. Unde & obreptantes Imaginationes, & quæcunque animam fortiùs feriunt Phantasmata, ad hunc censum reducenda censeo. Per Actiones autem indigito quascunque animæ Motiones ex deliberatione profectas, (sive sint Elicitæ, sive Imperatæ, ut distinguunt Scholæ) id est, omnes Actiones propriè dictas Humanas: Quarum generi rectè accensetur cujusvis dogmatis Philosophici, sive Physicum sit sive Metaphysicum, amplexatio vel repudiatio. Eadémque ratio est de reliquis.

3. Porrò, Facilè dico animam prosequi, ad pleniorem explicationem vis hujus Intellectualis: Nam nisi hoc fieret, Virtus non esset, sed potiùs dispositio quædam ad Virtutem. Ratio enim non nisi vi iram cohibens & cupiditatem, Continentiam facit & Tolerantiam; ipsa verò vi rursus è via exturbata à Passionibus ratione carentibus, Incontinentiam & Mollitiem. Hujusmodi verò animæ dispositiones semiperfectæ Virtutes sunt, & Vitia itidem semiperfecta, in quit Theages Pythagoreus.

Ex eo denique quòd dico animam prosequi id quod absolutè & simpliciter optimum est, effulget notabilis illa distinctio Boni, in id quod simpliciter bonum vel simpliciter melius est, & in id quod alicui personæ, vel alicui particulari alicujus personæ affectui, bonum vel melius, hoc est, gratum vel gratius, est. Id autem absolutè bonum vel melius est quod τιῷ ἀγαθοειδεῖ τῆς ψυχῆς, quod Boniformi animæ facultati (quæ planè divina est) gratum vel gratius est.

4. Quam sanè facultatem mihi videtur indigitare ipse Aristoteles in Ethicis ad Nicomachum, ubi asserit,[16] Optimum, quodcunque id demum sit, non apparere nisi viro bono. Deprehendi ait, quod in unaquaque re optimum est, (hoc est, revera & simpliciter optimum) ab hominibus non quatenus intelligentes sunt, sed quatenus boni. Unde rectiùs fecisset si hanc facultatem ὄμμα ψυχῆς, animæ oculum, appellâsset, quàm naturalem illam Solertiam quam δεινότητα appellat, quæque facilè deflectitur in πανουργίαν, i.e. Versutiam. Hujus autem divinissimæ facultatis sensum vel sententiam cùm nemo de se percipere vel intelligere possit nisi qui sit adeptus, necesse est recurrere ad medium aliquod principium, tanquam ad Mercurium quendam, communémque hominum & Deorum Interpretem, quam vulgò appellamus Rectam Rationem.

Illud itaque est absolutè & simpliciter optimum quod in datis circumstantiis Rectæ Rationi maximè consonum est.

5. Est enim Ratio Recta in homine Exscriptum quoddam sive Apographon æternæ illius Rationis Legísve in mente Divina conscriptæ. Quæ tamen per Naturam non aliter nobis innotescit quà, quatenus, è Recta hac Ratione mentibus nostris communicata, * vel potiùs insita & congenita, effulget atque reflectitur. In quantum autem effulget, in tantum obligat conscientiam * non secùs ac Lex quædam Divina cordi <16> bus nostris inscripta. Juxta quem sensum τὸ δέον illud Pythagoreorum rectè videtur posse exponi, ut & eorum Virtutis definitio, quâ ipsam definiunt Ἕξιν τινὰ τοῦ δέοτος, Habitum quendam illius quod fieri oportet. Neque enim solùm significat τὸ δέον id quod medium & æquale est, & quod nullâ vel additione vel subductione indiget, ut quod jam est id quod oportet esse; sed etiam quod obligat & devincit, ità ut quis omnimodè teneatur agere secundùm hanc Legem; prout præclarè hac in re etiam statuit Epictetus, Quod optimum apparet, Lex tibi sit inviolabilis.

6. Summa enim Virtutis in hoc consistit, ut constanter prosequamur illud quod Rectæ Rationi visum est optimum. Quippe quòd illud ipsum absolutè & simpliciter optimum est, cùm & Divinæ Rationi sit etiam consonum, quæ non ex impotenti aliquo affectu partiúmve studio hoc vel illud imperat, sed, tanquam communis omnium Parens,[17] istiusmodi Leges dictat quæ suâ naturâ ad universi generis humani Beatitudinem conducunt. Unde apud Aristotelem Deus etiam appellatur Νόμος ἀιδιος καὶ ἰσοκλινὴς, æterna Lex quoquò versùm æqualiter inclinans: & tam apud Stoicos quàm Pythagoreos, Deum sequi, & Naturam sequi, idem planè sonat ac Rectam sequi Rationem, quæ propriam nostram naturam constituit, hominésque à brutis distinguit.

7. Verùm enimvero, quod sæpe sæpiùs fassus est Aristoteles, quanquam facile sit ad hunc modum statuere id optimum esse quod Rectæ Rationi est consonum; tamen quid fit, vel quis modus sit hujus Rectæ Rationis, rectè definire omnium videtur difficillimum. Nam in Magnis Moralibus[18] interroganti quid & ubi sit hæc Recta Ratio, res huc tandem devenit; Nisi apud temetipsum habes hujusmodi rerum sensum, nihil efficitur. Responsum est Medici quærenti quonam modo febricitantis pallor deprehendatur. Sed Philosophus statim subinfert, Similiter se res habet in Passionibus dijudicandis: * Oportet enim ex sensu quasi quodam conjecturam capere. Tandem igitur judicium resolvitur in Sensum aliquem internum; quem ego certè appellarem Boniformem animæ facultatem: quamvìs fatendum sit quòd qui hoc modo afficitur, exinde videatur[19] ὅμοιόν τι πάσχειν τοῖς ἐνθουσιάζουσι, (quemadmodum alibi notat Aristoteles de eis qui naturali quodam impetu & sine ratione feruntur in Bonum,) similiter utique affici atque illi qui divino Numine afflantur. Et certè hoc principium, quod ἀγαθοειδὲς Boniforme appello, omnium in nobis divinissimum est, sed minimè omnium fanaticum.

[20]8. In alio loco Rectam Rationem ad hunc modum definit, Rectam nimirum eam esse Rationem quæ est secundùm Prudentiam. Cùm autem ipsa Prudentia nihil aliud sit quàm Solertia sive Sagacitas illa naturalis (quam ille δεινότητα appellat, & tanquam animæ oculum considerat,) exculta & purgata, iterum Responsum resolvitur in Sensum quendam sive Facultatem internam divinatoriam, non in certa & distincta Principia juxta quæ judicandum est quid in quaque re sit optimum.

[21]9. Sed distinctissimè & apertissimè hac de re philosophatur in ultimo Eudemiorum, ubi eadem proponitur quæstio, cui in hunc modum respondet: Jam verò oportet, ut aliàs, ad Principis nutum vitam instituere, & ad istiusmodi habitum aspirare cujus ideam actu tibi repræsentat Princeps (sive τὸ ἡγεμονικὸν) jubétque in singulis imitari; hic est, integram & intemeratam servare conscientiam. Consistit enim humana natura ex duabus partibus; quarum altera imperare, altera subjici debet. Unde pars subjecta, ex communi omnium Civitatum jure, obsequi tenetur parti imperatrici. Quod quidem imperium duplex est. Aliter enim medicina, aliter sanitas imperat. Hujus autem gratiâ est ipsa Prudentia, quam hoc modo mentibus hominum ingenerat. Quæ ipsa etiam decernit quid in rebus humanis optimum sit. Deus enim nullius rei indiget. Quæ igitur electio & possessio naturalium bonorum maximè facit ad adjungendum contemplatione animum Deo, hæc est optima, atque hæc mensura pulcherrima quâ in singulis deliberationibus utamur. Quæ verò vel ob defectum vel excessum minimè permittit nos Deum contemplari & colere, hæc omnium pessima est. Quo certè Responso nullum Oraculum videtur verius ac Divinius.

[22]10. Cui tamen consonum est quod scribit in Ethicis ad Nicomachum: Diis immortalibus universa quidem vita beata est; Hominibus verò, in quantum hujusmodi operationis imago quædam est vel similitudo. Meminisse autem eum oportebat Divinam illam vitam non in sola Sapientia, sed quàm maximè in Amore, Benignitate & Beneficentia consistere: qui sunt fructus Divinioris illius particulæ Animæ quam Boniformem vocamus, quâque potissimùm Deo Optimo Maximo assimilamur.

11. Rectè utrumque conjunxit Pythagoras apud[23] Ælianum; Duo hæc dona à Diis pulcherrima hominibus data esse, verum utique dicere, benéque facere: videri <17> verò utrumque ipsis Deorum immortalium operibus simile: id est, Divinæ vitæ summam consistere in Veritate & Beneficentia. Si quis igitur Aristotelis Pythagoræque & aliorum præstantissimorum Philosophorum judicio stare velit, agnoscet mensuram Rectæ Rationis esse, imitari, quantum possumus, Divinam Sapientiam & Bonitatem. Ad quem sensum rectè etiam exponi puto illud Theagis Pythagorei, Principium enim & causa & mensura humanæ felicitatis est Divinarum præstantissimarúmque rerum cognitio.

SCHOLIA
In Cap. III. Sect. I.

QUod absolutè & simpliciter optimum est. Virtutis esse id quod absolutè & simpliciter bonum est prosequi, pauci sunt, opinor, qui negaverint. Ad optimum verò nos semper tenerì dictum aliquanto durius quibusdam videtur, contráque ac ipse Paulus videtur definivisse, 2 Cor. cap. 7. vers. 38. Itaque qui dat nuptum bene facit, qui verò non dat nuptum meliùs facit. Quòd si teneremur semper id facere quod optimum est, qui dat nuptum non bene faceret, quippe qui officium neglexerit, quo tenetur id semper facere quod est optimum. Hic est nodus difficultatis, qui facilè sic solvitur, nempe si respiciamus ad v. 35. Τοῦτο δὲ πρὸς τὸ συμφέρον λέγα, ubi planè innuit se externa quædam commoda & incommoda in calculum retulisse, quibus sepositis solâque Moralitate Actionis consideratâ, & qui nuptum dat & qui non dat nuptum æquè vene fecisse facilè intelligentur, rectéque dici uterque optimè fecisse. Optimè enim intelligendum est Ethicè aut Physicè, potéstque quis quantùm ad rationes Ethicas, (quæ pro facultatibus aliísque circumstantiis Agentis expenduntur) optimè facere, quamvis alius quis, quantùm ad rationes Physicas absolutámque actionis naturam meliùs fecisse rectè possit judicari. Ut qui multo largiorem dat eleemosynam, quippe amplioribus fortunis instructus, cùm tamen prior ille pro suis facultatibus, dedisset largissimam. Estque par ratio in re Cœlibatûs, Qui nequit per naturam suam à fœminis abstinere, optimè facit si uxorem ducat; & tamen meliùs ille facit qui non ducit, id est, convenientiùs & tutiùs, nempe si per naturam sic potest. Et summatim, simplex hæc & absoluta Optimitas, si fas sit ità loqui, non ità absoluta intelligenda est, ac si omni respectu careret ad vires circumstantiásque in quibus situs sit Agens, sed mensuram suam habet ab eisdem, ità scilicet ut ab omni morali turpitudine ubique abstineamus, in rebus verò quæ nullam realem habent turpitudinem, sic nos geramus prout ferunt circumstantiæ, & è re nostra fore maximè, perspicimus.

Sect. 2. Non in animali, ut vis illa movendi membra, &c. Nimirum non sic in Animali ut vis illa movendi membra, quippe quæ ipsi naturaliter inest. An verò Divinior illa vis in ipsam etiam Plasticam ex resuscitatione σώματος ἀυγοειδοῦς aliquò modo propagari non possit, curiosior est quæstio quàm ut hîc moveri oporteat.

Sect. 5. Vel potiùs insita & congenita. Quod quidem ni esset, ego profectò non satis intelligo, quomodo reverà quis convinci possit de ulla turpitudine aut pulchritudine Morali, sed omnes illîc notiones ac sensationes per vim quasi quandam extrinsecùs essent impressæ, nec virtutes magis naturales essent Animæ, quàm fœdissima vitia, omniáque mensurarentur externis commodis nobis cum brutis Animantibus communibus, nec altiùs istis rationibus assurgeret ipsum splendidum Virtutis nomen.

Non secùs ac Lex quædam Divina cordibus nostris inscripta, i. e. Animabus nostris essentialiter intexta. Quæ proculdubio radicaliter semper ipsi inest, quamvìs, ut sculptura in æneis tabulis, situ & sordibus ad tempus obscurari possit & obtegi. Anima verò semel purificata legem sibi insculptam facilè agnoscit, nec suam tamen aut à se fictam, sed Divinam planè & à Deo sibi inditam. Quò collineat vetus illud dictum, Πᾶσιν βροτοῖσιν ἡ συνείδησις θεῶ Unde magnam ipsi deberi perpetuò reverentiam manifestissimum est, nè lædendo conscientiam læsæ Divinæ Majestatis rei videamur.

Sect. 7. Oportet enim ex sensu quasi quodam, &c. Nihil profectò verius aut solidius dici potest, nec quod magìs in comperto est apud omnes bonos. Unde hoc quàm maximè sibi incumbere deprehendunt, ut nihil faciant quo sensibilitatem hanc Animi <18> lædant aut obtundant, nullo utique tumultuario vivendi genere, effræníve cuivis passioni indulgendo, solutæve levitati; sed ut subtristem semper ac benignum Animum gerentes, Divinissimum hoc ac delicatissimum Principium tanquam pupillam oculi, quàm diligentissimè possunt, tegant ac defendant.

CAP. IV.
Noemata quædam sive Principia Intellectualia, in quæ omnis ferè Ratio moralis resolvitur.

1. CÆterùm cùm sint quorum animis exolevit omnis sensus Dei rerúmque Divinarum, quíque nullum certum principatum in Facultatibus agnoscunt, sed ei Passioni obediendum esse contendunt quæ imperium sibi fortè fortunâ inter cæteras arripuerit, illiúsque desideria implenda, atque in hoc summam humanæ Felicitatis positam esse statuunt: hosce certè homines (modò homines sint, non turpissima pecora) aliâ adoriendum est viâ; mensuráque Rectæ Rationis proponenda, quæ non à divinissima illa Animæ parte petitur quam Boniformem appellamus, sed ex Intellectuali propriè dicta.[24] Est enim eorum terminorum intellectus quorum nono est ratio.

2. Depromam igitur ex hac penu Principia quædam immediatè vera nulliúsque indiga probationis, sed in quæ omnis ferè Ratio moralis (quemadmodum Demonstrationes Mathematicæ in communes suas sententias) perspicuè faciléque resolvitur. Quæ cùm fructus sint illius Facultatis quæ propriè Νοῦς appellatur, minimè absonum fore putavi si Noemata nuncuparem Moralia. Cujusmodi sunt quæ sequuntur, quæque, nè quis ab illis sibi malè metuat, fidem do nullam sapere severitatem vel austeritatem, sed planè mellea esse admodúmque suavia & dulcia, utpote quæ nullum bonum proponunt nisi quod gratum jucundúmque est percipienti.

Noema I.

* Bonum est quod vitæ alicui perceptivæ, vitæ hujus gradui, gratum, jucundum & congruum est, & cum conservatione percipientis conjunctum.

Noema II.

Quod verò vitæ alicui perceptivæ, vitæve hujus gradui, ingratum, injucundum & incongruum est, Malum est; atque si cum destructione percipientis tandem conjunctum, omnium pessimum.

Exempli gratiâ, Si quid aures vel oculos non modò offenderet, sed etiam surditatem & cæcitatem superinduceret, hoc pessimum esset. Esset autem suppar malum, quamvìs visus indè solummodo debilitaretur, vel hebesceret auditus. Eadémque ratio est de reliquis Facultatibus.

Noema III.

E speciebus vel gradibus vitarum perceptivarum quæ reperiuntur in rerum universitate, aliæ aliis sunt præstantiores & excellentiores.

Noema IV.

Unum Bonum potest esse altero præstantius naturâ, duratione, vel utrisque.

Hoc per se clarum est. Illustrari tamen potest ab hoc incommodo, quòd aliter una vita non esset præstantior alterâ, nec una felicitas alterâ major. Unde æquè felices essent Deus, Angelus, Homo, Equus, & vilissimus quivis Vermiculus. Quod nemo, nisi planè insaniat, ullo modo admittere potest. De Duratione nè minima quidem suboriri potest dubitatio aut difficultas.

Noema V.

Quod est bonum, eligendum est; malum verò fugiendum: Præstantius autem bonum eligendum præ eo quod minùs præstat; minúsque malum tolerandum nè majus subeamus.

<19>

Noema VI.

In eo quod ipsi nondum experti sumus credendum est eis qui profitentur se expertos, modò vitam degant professioni conformem, nulláque fraus suboleat, mundaníque commodi aucupium.

Noema VII.

Absentia boni quod se habet ut octo eligibilior est quàm præsentia mali quod itidem se habet ut octo, quoad pondus & durationem; & adhuc tantò eligibilior, quantò malum excedit bonum pondere & duratione.

Noema VIII.

Quod certò futurum est rationem habere debet præsentis, utpote quod aliquando revera nos præsens præsentes occupabit. Estque suppar Ratio de eo quod valde probabiliter est futurum.

Noema IX.

Minùs præstantia Bona mensurantur à præstantioribus quoad pondus & durationem.

Noema X.

Præsens Bonum omittendum vel minuendum est ex probabili exspectatione boni futuri infinitis vicibus præstantioris præsenti quoad pondus & durationem; ideóque multò magìs ex exspectatione certa.

Noema XI.

Præsens Malum est tolerandum, ut evitemus malum probabiliter futurum infinitis vicibus majus præsenti quoad pondus & durationem: Quod adhuc constantiùs faciendum est cùm certò sit futurum.

Noema XII.

Mens affectuum præjudicio libera rectiùs judicat, quàm cùm passionibus ullísve corporeis impressionibus irretitur vel perturbatur.

Quemadmodum enim Cœlum nubilum turbidúmque æquor lumen non transmittunt; ità animus perturbatus obnubilatúsque Passionibus vel clarissimam rationem vix admittit. Hâc similitudine egregriè rem illustrat Boethius in illo Carmine, Nubibus atris Fundere possunt Condita nullum Sidera lumen, &c. Est verò prolixius quàm ut huc transcribi debeat.

3. Atque hæc ferè sunt Noemata quæ faciunt ad ingenerandum animæ Prudentiam, Temperantiam & Fortitudinem, quæ spectant ad officium erga nosmetipsos. Quæ sequuntur spectant ad officium erga alios, Homines putà atque Deum, Virtutémque, ac proinde sunt Fundamenta Sinceritatis, Justitiæ, Gratitudinis, Misericordiæ & Pietatis. Pietatem enim numero inter morales Virtutes, cùm Deus cognoscibilis sit ex lumine Naturæ.

Noema XIV.

Quod tibi bonum præstari velles in datis circumstantiis, idem debes ipse alteri præstare in eisdem circumstantiis, quoad fieri potest citra tertii alicujus injuriam.

Noema XV.

Quod malum tibi fieri nolles, à faciendo illud alteri ipse debes abstinere, quoad fieri potest absque tertii alicujus injuria.

<20>

Noema XVI.

Bono bonum compensandum est, non malo.

Noema XVII.

Bonum est homini ut habeat unde bene beatéque vivat.

Noema XVIII.

Si bonum est ut uni homini suppetat unde bene beatéque vivat, ex certa Analogia planéque Mathematica sequitur, quòd duplo melius est ut duobus hominibus suppetat, triplo, ut tribus, millecuplo ut mille, & sic deinceps.

Noema XIX.

Melius est unum hominem non voluptuosè vivere, quàm alterum calamitosè ac miseré

* Noema XX.

Bonum est parere Magistratui in rebus adiaphoris, etiam citra omnem supplicii formidinem.

Noema XXI.

Melius est Deo parere quàm hominibus propriísque nostris cupiditatibus.

Noema XXII.

Bonum justúmque est ut suum cuique tribuatur, illiúsque usus & possessio ipsi sine molestatione permittatur.

Noema XXIII.

Manifestum tamen est, quòd ità quis se gere possit, ut quod acquisitione vel donatione suum est, de jure desinat esse suum.

4. Hæc horúmque similia Effata rectè nuncupaveris Noemata Moralia, ut quæ per se tam clara sunt & manifesta, siquis seposito omni præjudicio ipsa secum velit considerare, ut nullis rationum ambagibus longioribúsve argumentorum deductionibus indigeant, sed primo aspectu de se vera esse deprehenduntur. Habemus igitur jam in numerato quod respondeamus quærenti quid sit Recta Ratio: Illa enim est quæ certis & necessariis sequelis tandem resolvitur in aliquod Intellectuale Principium immediatè verum. * Quòd si porrò quærat exemplum ejusmodi Principiorum in Moralibus, præstò sunt quæ modò recensuimus.

SCHOLIA
In Cap. IV. Sect. II.

NOem. I. Bonum est quod vitæ alicui perceptivæ, &c. Rectè nos Bonum cum relatione ad vitam aliquam perceptivam definivisse, hinc constat, quòd, si nulla esset in rerum natura perceptio, frustrà esset tota rerum Universitas omníque fine destituta. Perceptio igitur facit quòd aliquid bonum sit; ingratum verò quodlibet perceptum naturâ duce aversamur. Itaque oppidò quàm manifestum est, id propriè bonum dicendum esse quod vitæ alicui perceptivæ gratum ac congruum est. Quæ verò ex se talia non sunt, sed aliquo modo faciunt ad consequendum quod ex se gratum ac congruum est, non tam bona dicenda sunt, quàm utilia vel conducibilia; nec sub specie boni venire possunt, nisi quatenus tinguntur vel deaurantur spe ac utilitate quam præ se ferant, ad procurandum quod ex se gratum & congruum est percipienti.

Sect. 3. Noem. 20. Bonum est parere magistratibus in rebus adiaphoris, &. Sunt quibus hoc axioma, tantum abest ut Noematicè verum videatur, ut è contrà concludant apertè falsum. Quos igitur suspicor ità me intelligere ac si parendum magistratui assererem in rebus adiaphoris etiam ubi res non quidem adiaphoræ, sed vitiosæ ac illicitæ videntur ei à quo obedientia exigitur. Sed longè abherrant à scopo <21> Noematis qui sic intelligunt. Hoc enim perinde est ac si assererem, Bonum esse homini ut sciens volénsque peccet contra conscientiam suam, quam ego rem omnium pessimam semper existimavi, & quæ via sit compendiosissima ad callum conscientiæ obducendum, quo animæ statu nullus funestior est aut deplorabilior. In rebus quidem dubiis & incertis judicio standum est Magistratûs; in rebus verò apertè malis ac illicitis, aut quæ sic post seriam debitámque examinationem tibi certò videntur, hîc locum habet illud Apostoli, Obedire oportet Deo potiùs quàm hominibus. In rebus verò quæ & in se adiaphoræ sunt, & sic ab eo habentur à quo expectatur obedientia, hîc certè magistratui morem non gerere, ingenium sapit monstrosum ac perversum, & ab humana societate prorsus alienum.

Sect. 4. Quòd si porrò quærat exemplum ejusmodi Principiorum, &. Principia hîc varia posuimus eáque clara & ferè Noematicè vera. Verùm hîc quidam unum aliquod Principium desiderant, in quod tota tandem resolvi possit Moralitas. Qua quidem in re haud absimiliter facere videntur, atque si quis perlectis communibus Notionibus Geometricis apud Euclidem, per quas solas quanquam multas variásque, Demonstrationes Geometricæ satis certò & infallibiliter perficiuntur, hisce non contentus unam aliquam Notionem expeteret in quam & istæ & universa demum Geometria resolvi possit. Votum sanè, quod plus curiositatis in se habet quàm utilitatis, si quo pacto posset expleri. Tentatum tamen à quibusdam est in Moralibus, dum alii primum hoc ac simplicissimum omnium Principium Socialitatem indigitant, alii Boni publici studium, utrique interim supponentes, nullam ad humanam naturam pertinere perfectionem ac fœlicitatem, nisi quæ ex communione aut societate coalescit; quasi eadem planè res esset Ethica & Politica, contra autoritatem non solùm antiquorum Philosophorum, sed & contra ipsam Naturæ vocem. Utramque fateor ad humanam naturam referri, ut Etymologia & Syntaxis ad Grammaticam: Ethicam verò ac Politicam eandem facere, perinde est ac si Etymologiam velis cum Syntaxi confundere. Mihi verò hanc rem magis accuratè & anquisitè pensitanti, ità se habere videtur, ac si supposito, quòd perfecta corporis sanitas, hominis fœlicitas esset, statim quis resiliret ad Socialitatem Sanitatísve publicæ studium, ad ædificanda Nosocomia & ad præficiendos ipsis Medicos & Chirurgos, & id genus alia, cùm manifestum tamen sit huc nondum perventum esse, sed esse integram quandam artem de Sanitate corporis, quam Medicinam appellant, istis omnibus priorem naturâ & ab eisdem distinctam. Talem ego contendo Ethicam esse; & ut Medicina corpoream singulorum privatorúmve hominum sanitatem, ità hanc animi sanitatem, sive veram singulorum Beatitudinem tractare. Quemadmodum enim est, sine relatione ad alios homines, recta quædam benéque attemperata corporis constitutio, quæ sanitas dicitur; ità est recta quædam ac Divina planè Animi temperies internáve vita, quæ meritò singulorum hominum (etiam sine respectu ad communem aliorum utilitatem) vera Beatitudo est dicenda. Quo in statu tanquam tot Dii solitarii, Deíve potiùs filii (ut Deus ante Mundum conditum Deus reverà erat, internâque suâ vitâ perfectissimus & beatissimus) etiam ante coitionem in Civitatem sunt existimandi, suâ etiam vitâ internâ ad imaginem Dei formatâ & in ipsis excitatâ perfecti, &, ex perpetuo hujus Divinæ vitæ sensu, suprà quàm dici potest, beati. Tali ferè modo quo Deus ante creationem Mundi ejúsque Gubernationem, beatus nihilominus, (propter internam suam vitam & ineffabiles ejusdem perfectiones, quarum tota hæc rerum creatio & administratio, evanidæ tantùm exanimes existimandæ sunt & perquam tenuia viliáque illius vestigia. Adeò ut summa humanæ fœlicitatis in interno Divinæ vitæ sensu sita videatur, unde omnes bonæ actiones externæ prout data fuerit occasio, tam certò profluxuræ sunt, quàm certum est Divinam Providentiam Mundi administrationi nunquam esse defuturam.

Intereà loci, hæc interna Animæ vita ac voluptas quam ex virtutis sensu percipit, est Beatitudo illa quæ est proprium Ethicæ objectum, ut Voces singulæ sunt illius partis Grammaticæ quæ dicitur Etymologia. Estque hoc verum illud singulorum hominum Bonum seu Perfectio, Ethicáque Methodum docet qua unusquisque, ὁ θέλων το καὶ δυνάμενος, ut alicubi loquitur Plotinus, ad hoc bonum seu perfectionem pervenire possit, etiam injussu ullius alterius. Et si unus tantùm in Mundo homo esset, hæc vita verum illius esset Bonum, idémque, cùm infinitæ ferè hominum multitudines sint, Bonum est singulorum. Et quotcunque in unam Politiam civitatémve coaluerint, quâ se prætendant Bonum publicum promovere, si ullus verus sensus ac solidus <22> subsit professioni, palàm est eos profiteri, se talem rerum abhibituros esse administrationem, quæ efficacissima sit ad hanc Divinam vitam universis civium animis ingenerandam vel excitandam. Nam sic, quod Bonum singulorum esse constabat, cùm & ad universos pertinere & communi rerum administratione intendi intelligatur, rectè Bonum publicum appellari potest. Eáque scientia quæ docet, quæ sit optima ratio conjungendi mutuas multorum operas ad hoc Bonum publicum certò assequendum, vera illa Politica est, veréque ac propriè sic dicta, nec cum Ethica confundenda magis quàm Syntaxis cum Etymologia.

Indè verò apud quosdam factum suspicor ut omnem humanam Perfectionem ac Beatitudinem externis actionibus ac utilitatibus metiantur, quòd pro internis Moralitatis principiis habent notiones tantùm quasdam aridas ordinatásve imaginationes, de interna illa Divinæ vitæ plenitudine ineffabilíque voluptate ex gustu sensúve illius percepta nihil somniantes; suavissimum verò fructum dictarum Notionum, cùm aliàs nihil valerent, omnem illam naturalem voluptatem reputantes quâ homo merè naturalis gaudere potest, qui seipsum sapit, séque ipsum quærit in omnibus, Bonúmque publicum suæ naturalis voluptatis gratiâ institutum, ut ea certiùs sibi sarta tecta conservetur, autumat; quod cùm factum iri fœliciùs speret mutuâ multorum operâ quàm sui solius, omnes humanæ societatis leges quæ istuc faciunt, facilè agnoscet æquas bonásque, Bonúmque hoc naturale illarum esse mensuram. Interim manifestò apparet si rectè ac Methodicè procedere volumus, exordiendum esse à simplicioribus, nec antè transvolandum ad commune Bonum, quàm quid reverà cujusque hominis singularis Bonum sit satis intellexerimus, multóque minùs ad ponendum primam legem Naturalem, Socialitatem colere ac servare, antequàm intellectum sut in quam rem socientur homines. Nihil enim boni est in socialitate nisi socialitas sit in Bono. Ex quibus efficitur, nec Boni publici studium, nec Socialitatem primum esse posse naturâ ac simplicissimum veræ solidæque Moralitatis Principium.

Nos verò nè videamur aliena tantùm vellicare, dum nihil de proprio in eorum locum substituere valemus, tentemus demum an aliquod tale Principium primum adinvenire possimus, ad quod omnis Moralitas rectè reduci possit, nostráque adeò Noemata Moralia aliquo saltem modo referri eóve contineri: Quo & ipsum apud homines haud Insensatos, pro primo principalíque Noemate Morali possit haberi. Est autem hoc ipsum, Verus sincerúsque Amor Dei. Hæc est prima, simplicissima, maximéque Fundamentalis Lex omnis veræ Moralitatis, & in quam omnis vera Moralitas resovitur, modò rectè intelligamus quid sit Deum verè sinceréque amare. Neque enim satìs est Deum amare, ut Equus Dominum qui fœnum & avenas ei ministrat, qui amor in sui-amorem planè resolvitur; sed Deum verè sinceréque amare, est eum, propter amabilissimam illam vitam vivámve pulchritudinem, quæ in absolutissima, liberrima nihílque sibi, ut sibi, quærente benignitate maximè consistit, amare ac diligere, ídque ex similitudine ejusdem vitæ animis nostris, per vim hujus vitæ Dei ejúsque spiritûs, ingenitâ. Quâ vitæ similitudine cum Deo unimur, pervenientes hoc pacto, ut loquuntur Pythagorei, ad θεοκρασίαν τινὰ καὶ τὴν τοῦ νοῦ κοινωνίαν, καὶ τὴν τῆς θείας ψυχῆς. Quam & ζωὴν S. Johannes videtur appellare, Johan. 1. v. 5. ut & τὸν νοῦν, τὸν λόγον. Amare, inquam, Deum hoc sensu, fons est & mensura omnis veræ Moralitatis, tum illius quæ ad Deum, tum ejus quæ ad proximum spectat, adeóque ad nosmetipsos. Quando enim ad nosmetipsos, [Sect. 3.] referimus Prudentiam, Temperantiam & Fortitudinem, cúmque nihil mentem occæcat magìs quàm sui-amor, passionésque indè ortæ, nimia verò corporis cura & observantia pars illius sit, mortísque, hujus gratiâ, minùs honesta prætimescentia, quæ Temperantiæ & Fortitudini contrariantur; manifestum est, ab istis omnibus, (per Divinam illam vitam, quæ in amore Dei continetur) nempe, à mentis cæcitate sive Imprudentia, Intemperantia, & Ignavia nos omninò liberari. Nam ipsâ morte fortior est hic Divinus Amor; nec potest ille non aspernari omnes corporis voluptates, qui deliciarum Divini Amoris semel factu sit particeps. Quantùm verò ad illam Moralitatem, quæ ad Deum spectat vel proximum, cujusmodi sunt, quæ ibidem recensentur, Pietas, Sinceritas, Justitia, Gratitudo, Misericordia; manifestum est, optimum Dei cultum esse, per Divinum hunc amorem illi assimilari, totúmque ei deditum esse; nec quicquam esse posse magìs illibatæ sinceritatis aut propensius ad Misericordiam, quàm qui tali vitâ imbutus sit, quæ sit perfectissima ac absolutissima benignitas, nihil sibi quærens; nec possibile esse cùm adeò quis benignus sit nihílque sibi quærat, ut sit injustus, nedum, quæ injustitiæ pars pessima est, ingratus. Et ut summatim dicam, cùm verus ille ac sincerus Dei Amor nihil aliud ferè sit quàm viva <23> illius Amoris Imago quo Deus seipsum ut summum & absolutissimum bonum Creaturásque omnes pro suo modulo hujus boni participes complectitur; impossibile est, quin ab hoc exemplo Divini Amoris noster verus ac sincerus Dei Amor amorem proximi perinde ac nostri pariat. Tam manifestum est omnem veram Moralitatem unâ hac lege quem verum ac sincerum Dei Amorem appellamus, contineri.

Et certè si Sanctionem hujus legis spectemus, (cùm & Legem appellare visum sit) pœnámve annexam illius transgressioni, quæ profectò est gravissima (cùm enim sincerus hic Dei amor reverà vita sit æterna in animis nostris inchoata, palàm est, quì hâc vitâ destituitur in æternam incidere mortem, & in omnia mala fata ac miserias quæ eam comitantur) haud ità difficile erit, etiam Noemata nostra Moralia, perinde ac suprà dictas Moralitatis partes, ad hanc Divini Amoris Legem aut illius Sanctionem aliquo saltem modo referre. Nam ad Legem ipsam referri possunt Noemata 1, 2, 3, 4, 5, 6, 9, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22. Ad Sanctionem legis, Noemata 7, 8, 10, 11, 23. Cùm enim verum summúmque Bonum, quale Objectum præcipuum est Divini Amoris, intelligendum esset ex grata illius cum Divina quadam vita congruitate, ut faciliùs id admitti possit, Noema primum, Bonum in genere istac ratione definit, Secundum verò, Malum ex ratione contraria. Is verò qui ad summum illum & excellentissimum vitæ gradum, Divinum utique Amorem, pervenit, certò scit è vitarum speciebus gradibúsve, aliis alios esse præstantiores, & Amorem hunc Divinum omnium præstantissimum, idémque de Bono quod pro vitarum gradu vel specie variatur, quemadmodum Noema tertium & quartum definiunt. Estque par ratio de electione præstantioris boni Noemate quinto contentâ. Cùm verò excellentissima hæc vita, quem Amorem sextum, quod monet credendum esse eam fœlicitatem expertis, nec sincerorum hominum consilium rejiciendum propter fraudem Hypocritarum. Nonum verò monet omnia Bona ab hoc summo Bono, excellentissimáve vita mensurari oportere, nempe in tantum admitti, in quantum cum isto summo consistant eíve subserviant. Duodecimum verò innuit mentem passionibus corporeis liberam rectissimè judicare, qui genuinus fructus est vitæ illius summæ, de qua agimus, nempe quæ liberrima est nihílque sibi quærens ac Deo gaudens benignitas, quæ & illiu puritatem à tumultibus corporeis arguit. Quâ quidem ratione ad præmium spectare potest sinceri hujus Dei Amoris, atque sic ad Sanctionem potiùs referri. Veritas autem Noematis decimi tertii ex sensu hujus Divinæ vitæ, quàm distinctissimè vivacissiméque percipitur. Ut & æquitas Noematis decimi quarti & decimi quinti, quibus addas quatuor proximè sequentia Noemata, quorum æquitatem impossibile eset ut quis, qui hanc Dei vitam (qui Νόμος ἰσοκλιγὴς apud Aristotelem appellatur) assecutus sit, primo intuitu non intimè percipiat. Et qui Deum amat, Magistratui etiam Dei Imagini proculdubio in omnibus licitis morem geret, non autem in illicitis, ob hunc ipsum Amorem ac Reverentiam Dei, apud ipsum ipsâ morte fortiorem, quæ argumenta sunt Noematis vicesimi & vicesimi primi. Noema verò vicesimum secundum in hac lege Divini Amoris eminenter contineri manifestissimum est. Ecquis enim est, qui, cùm sua per Divinum illum Amorem in ipso vigentem, perlubenter cum aliis, ubi opus fuerit, communicaturus sit, negabit unquam justum esse ut quisque bona sua propria pacificè possideat? Atque hæc ferè Noemata sunt quæ ad ipsam legem Divini Amoris referri posse aliquo saltem modo mihi videntur.

Ad sanctionem verò Legis hæc pauca. Septimum sic: Ut intelligatur scilicet meliùs Gravitas supplicii, illiúsque incutiatur formido, monemur absentiam Boni transitorii tolerabiliorem esse præsentiâ mali pari pondere & duratione, ut indè æstimetur quàm intolerabilis conditio sit, ubi præsentia mali absentiam boni immensis ferè intervallis, quoad pondus & durationem, superat; ut sic Mortales ab illicitis cupiditatibus absterreantur. Et nè longinqua, quam fingunt, mali futuritas securos faciat, addimus Noema octavum, Quod certò futurum est, rationem habere debet præsentis, &c. Cui rationi manifestò innituntur Noemata decimum & undecimum, quæ apertè ad Sanctionem Legis, ex adjecto præmio aut pœna, referuntur, præsertim in vita futura. Ad pœnam verò etiam in hac vita irrogandam spectat vicesimum tertium. Et certè ex hac ipsa lege Divini Amoris constat meritò posse irrogari. Cùm enim hæc Lex, vita quædam sit Animæ insita, quæ sit liberrima absolutissimáque Benignitas nihil sibi, quà sibi, quærens, si quis re quapiam aliter uti nolit quàm in malum aliorum, nisi Lex Divini Amoris eum hac re privandum statueret, sibi ipsi repugnaret, ac si reverà non esset liberrima illa ac absolutissima Benignitas sed teneretur studio partium, & iniquam unius cujuspiam voluntatem com <24> muni utilitati præferret; quod perinde si non magìs absonum est, quàm si præferret suam. Par profectò utrobique apparet cum hac Divini Amoris Lege Repugnantia. Tam facilè in hanc nostram primam maximéque fundamentalem Legem Divini Amoris ultimum hoc Noema resolvitur, ut & universa nostra Noemata aut ad hanc Legem aut ad illius Sanctionem aliquo modo referri posse abundè innuimus. Et si reductio ubique adeò perfecta non sit, agnoscetur tamen, spero, scopi dictorum Noematum haud inutilis illustratio. Interim nemo mirari debet, quòd hanc primam maximéque fundamentalem legem inter Noemata mea Moralia non recensuerim, cùm sub initium Capitis profitear me talia duntaxat enumeraturum, quæ non quidem à Boniformi Animæ parte petenda sint, sed ex Intellectuali propriè sic dictâ. Et certè Intellectualia tantùm sunt eis qui Intellectu nihil Divinius experti sunt, experti tamen nôrunt ea ad Divinius aliquod Principium referre. Sed quod hîc omiseram, subindicabam locis satìs opportunis, nempe lib. 2. cap. 9. & lib. 3. cap. 8. nè tam solida Divináque veritas intercideret.

CAP. V.
Quòd datur aliquid simpliciter & suâ naturâ Bonum, quibúsque id demum facultatibus deprehendatur & percipiatur.

1. ATque inc tandem liquet quòd sit aliquid simpliciter & absolutè Bonum quod prosequendum est in singulis actionibus humanis: Cujus natura, essentia & veritas penès Rectæ Rationis judicium est, sapor autem & dulcedo ἐν τῷ ἀγαθοειδοῖ in Boniformi animæ facultate percipitur. Quódque omne Bonum morale propriè dictum est Intellectuale & Divinum: Intellectuale, quatenus ejus essentia veritásque ab Intellectu definitur & agnoscitur; Divinum, quatenus ejus dulcedo in divina illa facultate (quâ adhæremus Deo, simplicissimo illi & absolutissimo Bono, & qui semper vult id quod absolutè & simpliciter bonum est) summa cum voluptate & affectu gustatur. DIvina igitur hæc sapere summa hominis sapientia est, summáque Felicitas. Ipsâ enim animæ nostræ summitate & flore conjungimur cum illo quod absolutè optimum est, juxta antiquum illud Oraculum, Objectum quoddam est quod mentis flore prehendas.

2. Quod verò attinet ad eos qui temere aut ex composito dictorum Noematum veritatem negaverint; rogato illos quam tandem Facultatem consulunt, dum tam absurda Responsa depromunt. Deprehendes enim semper consulere Appetitum animalem; quódque illi jucundissimum est, optimum esse definire Quæ certè vox pecudis est, non hominis. Hæc autem Temperantiam spectant.

3. Porrò quod ad Justitiam attinet, eodem ferè modo definiunt. Nempe, quod absolutè & simpliciter Bonum est (quale illud est quod suâ naturâ justum est) nullo modo intelligo. Illud solùm bonum esse intelligo quod mihi ipsi bonum est, de proximo nihil solicitus. Interroga igitur porrò; Fatebitur apertè illud ipsi gratum bonúmque esse quod animali Appetitui gratum est; non animadvertens interim quàm subdolè humanam dissimulat speciem, solámque præ se fert belluinam: imò verò potiùs, quàm ex confesso seipsum appellat belluam, non hominem. Cùm tamen potiori jure id nosmetipsos esse existimare debeamus quod in nobis optimum est, aut quod certè medium locum tenet. Est autem illud Intellectus, Rectáque Ratio.

4. Nam ut in numeris ultima unitas speciem consistuit, ità in rebus postrema perfectissimáque differentia essentialis facit rem esse quod est, & ab aliis distinguit. Qui igitur id solum bonum esse contendit quod sibi gratum est, innuens quod suo animali gratum est Appetitui, planè brutum se prædicat. Quòd si innuat quod Intellectus rectáque Ratio probat, Facultatíque boniformi gratum est, id certè τῷ ἀληθοῖ ἀνθρῶτῳ, quemadmodum appellat Plotinus, id vero Homini (quem hominem Intellectualem rectè appellare poteris) gratum est, ab ipsóque probatum.

5. Ea est autem omnis vitæ Intellectualis natura atque indoles, ut, quemadmodum non quærit quid alicui hominum numero, quamvìs immenso, multò minùs quid cuivis singulari homini, verum videri possit, sed quid absolutè & simpliciter verum est; ità nec quærit nec amplectitur id quod uni alicui homini vel quamplurimis bonum videatur, sed quod absolutè & simpliciter est bonum, & quod in datis circumstantiis (quantumvìs reclamante animali Appetitu) semper est eligendum ab omni Intellectuali creatura: Ità ut hujus quævis electio (utì in Arithmetica speciosa singularis aliqua o <25> peratio) in generale abeat Theorema, tanquam constans quædam & æterna Idea illius quod agendum est in datis circumstantiis; quod æquè tenemur amplecti, (appetitui animali ingratum sit quàm velis maximè,) ac veritatem illam agnoscere quæ contrariari videtur externo sensui.

6. Quamobrem ut Intellectûs vitium est, cùm Sensui aut Imaginationi ità indulget aut obtemperat, ut quod realiter verum est minùs assequatur; ità proculdubio vitium est Voluntatis, si quis Appetitu animali abreptus aut occæcatus, non amplectatur id quod simpliciter & absolutè bonum est. Nam quòd in præsens adeò gratum non sit Voluntati, id suâ fit culpâ vel defectu, quòd nondum expergefecerit supremam illam divinissimámque Facultatem quâ illud quod absolutè optimum est maximè sapimus, summóque cum affectu & voluptate eo afficimur & oblectamur; adeóque illud adamamus & suspicimus, ut vel mille mortibus caput objicere malimus quàm nosmetipsos sinere tantâ dulcedine privari, aut tam amabilem vitæ florem diviníque sensûs integritatem turpi quavis aut inhonestâ actione offendere, lædere, aut violare.

7. Quemadmodum igitur est aliquid suâ naturâ & immutabiliter verum, ità est aliquid simpliciter & suâ naturâ bonum: útque illius quod suâ naturâ verum est veritas Intellectu percipitur; ità illius quod simpliciter bonum est grata suavitas & jucunditas Boniformi percipitur facultate. Qui verò quidvis, utcunque gratum est, perinde bonum esse contendunt, eámque esse humanarum actionum mensuram, planè insanire mihi videntur, ex eo quòd Sapientes, Stultos & Maniacos eadem in conditione collocant; nisi quòd fortè Stultos & Maniacos Sapientibus præferant, ut qui ipsis constantiùs & obstinatiùs, omni aliâ ratione abjectâ & sepositâ, id quod sibi gratum est, quantumlibèt turpe sit & ridiculum, & quantocunque cum periculo conjunctum, in singulis actionibus prosequantur.

8. Atque esto certè quòd cautiùs quidam hac in re loquantur, suúmque velint Sapientem, utcunque aliter insaniat, suiipsius conservationi semper prospicere; negari tamen non potest quin hâc ratione invulnerabilem aliquam dementiam vel stoliditatem sapientissimæ Immortalitati æquiparent.

Præterea, Simplex suiipsius conservatio non est optabilis, cùm tantâ miseriâ aut turpitudine onerari possit, ut quemvis hominem nisi stupidissimum vitæ prorsus tæderet.

Postremò, Si præsens suiipsius Conservatio bona est & optabilis, sequitur quòd quæ diuturnior est ac productior est melior, productissima autem omnium optima. Et si hujusmodi Conservatio unius hominis bona est, quòd duorum duplo melior sit, trium triplo, & sic deinceps; ità ut justa lumen Naturæ sequatur, quòd unaquæque Creatura Intellectualis teneatur curare & promovere Conservationem sui proximíque tam præsentem quàm futuram, quantum in se est, quantúmque fieri potest citra tertii alicujus injuriam. Quod quidem non minimam Justitiæ partem implet, ut & Temperantiæ omnísque omnino Virtutis.

CAP. VI.
De Passionibus in genere, déque earum utilitate.

1. QUid sit Virtus in genere definivimus. Antequam descendamus ad species, non abs re erit aliquid de Passionibus prælibare circa quas versantur, earúmque naturam, usum & incommodum breviter explicare, itáque mentem præparare ad pleniorem perfectiorémque Virtutum notitiam.

2. Per Passiones autem intelligo non solùm eas quæ vulgò in Morali tractantur Philosophia, sed quamlibet Impressionem corpoream quæ apta nata est ad pervertendum Animæ judicium, mentémve occæcandam, quo minùs quid in re quaque optimum est discernat. In hoc igitur numero pono omne phantasma sensúmve internum falsum quantumvìs pervicax, quod obreptare vel adhærescere animo possit ex vi educationis, consuetudinis, vel alicujus ἰδιοσυγκρασίας, eúmque in errorem abducere. Nam ad hæc etiam extendere se Virtutem oportet, ipsísque ità dominari, ut mens nunquam vacillet in judicio, nec avertatur à prosequendo id quod simpliciter optimum est.

Primò autem agemus de Passionibus propriè dictis; quales sunt Amor, Odium, Ira, & id genus reliquæ. De quibus omnibus contra Stoicos statuendum est, quòd sunt suâ naturâ bonæ, quódque Divinæ Providentiæ scopus non minùs deprehenditur in ipsarum usu quàm in structura organorum corporis cujusvis Animalis.

3. Sed & in genere earum utilitas quadantenus edoceri potest aptéque illustrari. <26> Cùm enim Passiones conjunctæ sint cum vehementiori spirituum agitatione, videntur quidem id præstare in homine, quem minorem Mundum quidam amant appellare, quod Venti præstant in majori. Quemadmodum enim illi aërem expurgant, ità & hæ sanguinem ventilant, nec sinunt eum stagnare & putrescere.

4. Porrò, varia Animæ Theatra superinducunt, valdéque diversas phantasmatum Scenas ipsi obferunt, quæ judicium quidem tentant & vellicant, sed majori simul experientiæ supellectile instruunt, & mirabilem illam nobis exhibent voluptatem, quòd in omnibus hisce tempestatibus, variísque & validis incursantium phantasmatum præstigiis & insulturis, deprehendimus quòd sit aliquid in nobis Divinum, quam Mentem nuncupamus, quæ eundem sensum judiciúmque per omnes hasce commotionum vices constanter retinet, nec in consensum se abripi sinit vel importunissimis Passionum tentationibus, sed ei quod simpliciter optimum est indesinenter adhæret.

5. Præterea, Ex hoc conflictu & victoria detegitur quoddam Imperium sive Regnum in Anima, quódque Intellectualis pars habet quod instituat & erudiat, ut Venator canem, vel ut Pater filium: Quemadmodum innnuit Aristoteles,[25] duas partes in Anima statuens quæ quodammodo Rationem habere dicantur; una quidem propriè & in seipsa, altera tanquam quiddam suo obtemperans patri. Intelligit autem eam partem Animæ quæ ad concupiscendum & appetendum omnino impellit. Pars enim Vegetativa nullo modo Rationis est particeps: Concupiscibilis verò pars Animæ & in universum appetitiva quodammodo particeps est, quatenus scilicet Rationis dicto est audiens, ipsiúsque imperio subjicitur. Dubitare tamen meritò quis potest, cum pace tanti Philosophi, an ipsa pars Animæ Plastica, quam Vegetativam hîc appellat, non existimanda sit aliquo etiam modo obedire Rationi. Nam omnes illi naturales appetitus atque impetus non tam Perceptivæ partis quàm Plasticæ fructus sunt & effectus.

6. Fons & Origo ipsorum in Plastica est, cujus præcipua sedes est Cor; perceptio tamen ipsorum est in parte Perceptiva, cujus domicilium est Cerebrum. Cùm verò pars utraque essentialiter, vitaliter & indiscerpibiliter una sit, nihil mirum est quòd pars Perceptiva tentetur, vellicetur, & aliquando abripiatur à Passionibus: quæ de se quidem cæci sunt tantummodo Naturæ instinctus, qui fortè in ipsis Plantis reperiuntur, ut & Juventa & Senectus; sed percipiuntur in Animalibus, ut in avium nidificatione & incubatione; in Hominbus verò non solùm percipiuntur, sed distinctè & reflexivè à Mente intelliguntur tanquam ab alio aliquo profoecti, sive illud sit pars Plastica Animæ sola, sive quatenus conjuncta sit cum universali illo plastico Principio quod Spiritus Naturæ à nobis dicitur, & fortean ab ipso Aristotele indigitatur in illo toties repetito axiomate, Natura nihil agit frustrá.

7. Est enim Principium efformativum omnium Plantarum, corporúmque omnium Animalium, quibus insevit excitátque istiusmodi instinctus qui tendunt ad salutem uniuscujusque individui Plasmatis, sed maximè omnium eos qui faciunt ad conservationem Speciei: Quales sunt coeundi appetitus; affectúsque erga fœtus quem Græci στοργὴν vocant. Cujus vis mira deprehenditur in cane fœta viva dissecta. Nam si coram ipsa filium lædis, latrat, vociferatur; sin illum ori illius admoves, proprii doloris oblita silet, atque magnâ pietate lambit. Quod mirandum spectaculum sæpius se in publicis Theatris ostendisse scribit optimus ille Anatomicus Realdus Columbus.[26]

8. Omnes igitur animales Impetus & Instinctus ad Regionem Naturæ pertinent, súntque quasi quædam imperfectiores umbræ ac vestigia Sapientiæ & Bonitatis Divinæ, quæ in hac obscura Regione sublucescunt. Atque hoc est illud Principium cum quo ex participatione purioris ac Divinioris luminis colluctamur quoties limites excedit hujus supernæ legis. Nempe, Intellectualis pars animæ contendit cum Plastica, quæ spiritum Naturæ habet acerrimum Instigatorem & Fautorem, præsertim in quibusdam affectibus; sed ex altera parte vis quædam Divinior instat, urgétque fortiter resistendum esse omnibus Naturæ incantamentis & illecebris, & illius quod honestum est & simpliciter optimum rationem semper esse habendam.

9. Animæ verò præsentiam primò exiguis illis Conarii cancellis circumscribere, & deinde animatam hanc glandulam fingere (ad instar homunculi cujusdam cum penula & bacillo contra ventum nitentis) ex una parte ab anima inhabitante, ex altera à spirituum impetu flatúve impelli, atque in hoc consistere luctam illam & conflictum inter partem inferiorem animæ & superiorem, sive inter carnem & spiritum, prout loquuntur Theologi; Commentum certè perquam lepidum est, sed, quod sat scio, nihil in se habet solidæ veritatis. Verùm ea de re non est hic dicendi locus.

10. Palàm est igitur, Regnum quoddam in nobis esse sive Principatum, Animúmque nostrum rem esse non adeò solitariam, sed satìs numeroso stipatam satellitio, nec in pro <27> prias solùm Passiones imperium habere, sed in ipsum Naturæ spiritum, cujus incantamenta & illecebras, diviniori quadam magiâ fretus, comprimere potest vel extinguere.

11. Ex quibus insuper sequitur quòd per Passiones fit quòd vita sensúsque in nobis plenior sit, multóque subindè excitatior: Sunt enim Affectus Animi quasi alæ vel quadrigæ, quemadmodum olim in Phædro suo notavit Plato.

12. Neque illud prætereundum est quod ingeniosè innuit Cartesius, quòd Passiones videntur certissimus & solidissimus animæ nostræ thesaurus. Cùm enim in aliis plerisque perceptionibus decipi possimus, nec certi esse an id revera sit quod repræsentant, nullus locus est deceptioni (inquit ille) quoad Passiones; quia tam propinquæ & intimæ animæ nostræ sunt, ut ei impossibile sit illas sentire, quin revera sint quamdiu eas sentit. Unde mirifica illa pax animi & tranquillitas, permanénsque ac nunquam pœnitenda dulcedo & voluptas, quæ ex sensu Virtutis percipitur, non solùm supra omnes illas voluptates quæ aptæ natæ sunt pœnitentiam & amaritudinem animæ postea superinducere, sed etiam supra omnes opiniones & speculationes Philosophicas, æstimanda est; cùm ob alias causas, tum maximè quò de eis ut plurimùm dubitare quis possit; de hac verò, cùm Passio sit, non Opinio, nulla subesse possit dubitatio.

13. Postremò, Præter usum illum omnium ferè Passionum communem, quòd objecti imaginem firmiùs animæ imprimunt, ipsíque quasi inurunt, est certè alius minimè contemnendus, quòd ex Passionibus possumus apud nosmetipsos æstimare quanto pretio habeamus ea quæ pulchra sunt & honesta, quámque verè ac vitaliter anima nostra cum ipsis conjungatur. Est enim intimus maximéque immediatus vitæ fructus, affectus; sine quo tametsi superficiariâ quadam & imaginariâ approbatione res optimas ornare possimus, non possumus tamen sine illo per modum vitæ sensùsque animam nostram cum ipsis conjungere, nec conjunctam esse certò judicare, nisi æquali ἀντιπαθείᾳ à rebus turpibus & inhonestis abhorreamus, sive hæc in nobismetipsis occurrunt, sive in aliis. Ea enim est Virtutis ratio, ut amet quæ optima sunt, & à pessimis abhorreat; non quòd quis altera in se reperiat, altera in aliis, sed simpliciter quatenus sunt talia. Estque perfectissimus vitæ status bonum amare, malum autem norrore aut indignatione excipere, ubicunque emicuerint. Hoc enim arguit inferiorem animæ partem in consensum rapi à superiori, totúmque hominem igneis quasi affectuum quadrigis, Eliæ instar, usque ad Cœlum Deúmque subvehi.

14. Quòd siquis, sub prætextu nescio cujus affectatæ animi tranquillitatis, prudentiæ, pacísve studii, tolerare posset sine omni animi commotione quod turpiter commissum est contra communia humani generis jura & æternas Virtutis leges, cùm tamen privatâ quavis injuriâ in seipsum immissâ satìs uri & commoveri soleat; insigne certè hoc esset specimen Hypocrisios, quæ non t{illeg}m ridenda esset, quàm ab omnibus mortalibus exsecranda.

15. Sunt igitur Passiones bonæ, maximáque vitæ humanæ complementa, modò hæ duæ leges observentur. Prima, ut Affectus ferantur ad Objectum debitum, quæ Ὀροπάθεια (sive rectus passionum impetus) dici potest: Contra quam quí peccant, immannissime omnium peccant. Quales sunt invidi, & qui sævitiâ & crudelitate se oblectant, & id genus reliqui homines.

Secunda lex est, ut Affectus sit commensuratus Objecto & Fini, hoc est, ut (juxta Noema decimum tertium) summo affectu optima maximáque, mediocri mediocria, minimóque minima, prosequamur; sed ut nusquam in tantum commoveamur, ut Affectûs violentia lumen Rationis intercipiat aut minuat, quo minùs finem assequamur ad quem collineat Natura in singulis Affectibus quos animabus nostris indidit: Quam proinde legem Μετριοπάθειαν (sive moderatum passionum impetum) appellare poteris.

16. Qui verò obtentu exterminandæ discordiæ ex anima, & finiendi illam luctam & conflictum quo aut Passiones cum Ratione, aut inter se invicem, præliantur, omnes Affectus tolli volunt, perinde mihi facere videntur ac siquis, nè fiat una dissonantia in Lyra, omnes illius chordas discindi velit; & nè ulla corpus invadat intemperies morbida, humores omnes pharmacis exturbari. Quemadmodum rectè & eleganter jam olim monuit etiam Theages Pythagoreus; nempe, Quòd in eximendis animæ passionibus, voluptate utique & dolore, Virtus non contingit, sed in hisce ritè contemperandis. Et deinde duplicem illam similitudinem copiosiùs adhibet ab humoribus corporis rectè commiscendis, chordísque Musicis scitè coaptandis contemperandísque, desumptam, quam nihil necesse est repetere, cùm jam satìs expresserimus.

17. Quis autem modus vel mensura sit ad quam componi & temperari Affectus debeant, duæ suprà dictæ leges satìs edocent, ἀρθοπάθειαν & μετριοπάθειαν complexæ. Ad quarum alteram referenda est præclara illa Ciceronis sententia:[27] Ergò is quisquis est qui <28> moderatione & constantiâ quietus animo est, sibíque ipse placatus, ut neque tabescat molestiis, neque frangatur timore, nec sitienter quid appetens ardeat desiderio, nec alacritate futili gestiens deliquescat, is est sapiens quem quærimus; is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum, aut nimis lætabile ad efferendum, videri potest. Quem verò ambitione aut libidine inflammatum & furentem videmus, omnia rabidè appetentem cum inexplebili cupiditate, quóque affluentiùs opes aut voluptates undique hauriat, eò graviùs ardentiúsque sitientem; næ ille homo est quem nemo sapiens dubitaverit existimare omnium mortalium infelicissimum.

[1] Ethic. Eudem. {illeg}

[2] Ethic. Nicom. lib. 10. cap. 4.

[3] Magn. Moral. lib. 2. cap. 7.

[4] Eudem. lib. 7. cap. 15.

[5] Rhetor. lib. 1. cap. 5.

[6] Magn. Moral. lib. 2. cap. 7.

[7] τῶν εἰς ἑαυτὸν lib. 7. cap. 11.

[8] Ethic. Nicom. lib. 10. cap. 7.

[9] Nicom. lib. 10 cap. 6.

[10] Magn. Moral. lib. 2. cap. 7.

[11] Magn. Moral. lib. 2. cap. 8.

[12] Moral. Nicom. lib. 10. cap. 9.

[13] Magn. Moral. lib. 2. cap. 8.

[14] Moral. Eudem. lib. 1. cap. 41.

[15] Noct. Attic. lib. 9. cap. 5.

[16] Moral. Nicom. lib. 6. cap. 13.

[17] {illeg}

[18] Lib. 2. cap. 10.

[19] Magn. Moral. lib. 2. cap. 8.

[20] Moral. Eudem. lib. 5. cap. 13.

[21] Moral. Eudem. lib. 7. cap. 15.

[22] Lib. 10. cap. 8.

[23] Var. Histor. lib. 12. cap. 59.

[24] Moral. Eudem. lib. 5. cap. 8.

[25] Ethic. Nicom. lib. 1. cap. 13.

[26] De re Anatomica lib. 14.

[27] Quest. Tusculan. lib. 4.

Cite as: Henry More, ‘Enchiridion ethicum’, from Opera omnia, I (1679), pp. 11-28, https://www.cambridge-platonism.divinity.cam.ac.uk/view/texts/normalised/More1679E-excerpt001, accessed 2024-11-21.